- REDICULUS
- REDICULUSDeus extra portam Capenam a Romanis tum excogitatus, quando Annibal, dimissâ urbis obsidione, ex illo loco castra movit, quibusdam praestigiis perterritus. Alexand. ab Alexandro, l. 24. Hinc Rediculi campi, et Fanum Festo, locus in via Appia, Male antea Ridiculus erat, cum Rediculus scribendum eslet. Festus Pomp. l. 6. Rediculi fanum extra portam Capenam fuit, quia accedens ad Urbem Hannibal ex eo loco redieit, quibusdam perterritus visis. Capenam enim portam maxime armis pulsâsse Annibalem, Val. Max. refert, l. 3. c. 7. ex. 10. Sunt tamen, qui non Capenam, sed Codinam portam, eum obsedisse contendant. Prudentius, in Symmachum, l. 2. v. 685.Affirmentque Libyn Collinae a cardine portaeHannibalem Iovis imperio Martique repulsum.Vide quoque Sidon. Apollinarem, Carm. 7. Imo ad neutram castra illum habuisse, sed tantum Urbi fuisse vicinum, volunt alii. Vide Plinium, l. 34. c. 6. Unde Silius de obsidione illa, Punicor. l. 12. v. 565.Nunc aditus lustrat, nunc clausas cuspide portasInfestâ pulsat, fruiturque timore parentûm.Vide quoque Manilium, Astronom. l. 4. Claudianus tamen de belo Gildon. mediae sententiae favere videtur, Thom. Dempsterus in Rosin. l. 1. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.